Ego talis etc. Ultra protestaciones alias per me factas, quas hic volo habere pro repetitis, protestor de novo, quod licet michi multa imponantur, que numquam cogitavi

Ad primum, amantissime frater et dilectissime, non moveat vos istud, quod condempnetis veritates, quia non vos, sed ipsi dampnant, qui sunt maiores vestri, et eciam nostri de presenti.

Gloriosus Deus pius Iesus det tibi „non plus quam oportet sapere“ et augmentum orthodoxe fidei et in futuro gloriam sempiternam. Cupiens tibi exprobranti mihi respondere verbum, miror vehemencius, cur me fratrem tuum appellas, cum me scias filium esse sancte matris ecclesie, cui tu non vis esse filius.

Salus a Cristo Iesu. Scitote quod numquam equitavi in czotato capucio, sed manifeste, aperta facie.

Pax Domini nostri Jesu Christi, frater carissime! Esto diligens in predicacione ewamgelii et fac opus boni ewangeliste. Vocacionem tuam ne negligas, labora tamquam beatus miles Christi:

Omnipotens Pater sapientissimus et piissimus patri meo propter Cristum Iesum favoroso dignetur donare vitam glorie sempiternam. Reverende pater! Valde gradus sum de vestra pia et paterna gracia. Non audeo me iuxta tenorem exhibitum concilio submittere

Hec omnia postulavit a me sepius concilium. Sed quia illa implicant, quod revocem, abiurem et penitenciam suscipiam, in quibus oporteret me a multis veritatibus recedere

Humili subieccione cum debito obediencie antelatis. Reverendissime pater! Latorem presenciun (!) per caucionem fideiussoriam erreptum, paternitatis vestre restituo, supplicans, quatinus paternitas vestra eundem vultu gracioso dignaretur respicere

Amice dilectissime! Sciatis, quia numquam vestra facta et veritates tam vivaciter sunt inceptata sicut nunc, sed alia his extranea et impertinencia intervenerunt, propter que vestra facta differuntur.

Amice in Cristo dilectissime. Sciatis, quia rex fuit hodie cum deputatis omnium nacionum tocius concilii, loquens de factis vestris et presertim pro audiencia publica. Cui omnes finaliter et conclusive responderunt, quod utique audienciam publicam habebitis.

Honorabili ac cordialiter dilecto magistro Iohanni dicto Hus frater Iohannes dictus Racownik, quondam magistri gaudens titulo, nunc in Domino humilis vester, suum optans caritatis nudare affectum. Venerande magister! Novit optime vestri sagacitas ingenii, quid sapiens pectoris proferat ex calato „meliora esse verbera diligentis quam fraudulenta oscula odientis“. 

Ex adverso ad hec dico ego Johannes Stokes de Anglia, antedictus, quod quoad premissa habeo ius revocandi domum, quia ob aliam causam veni in ambasiata et in legacione serenissimi in Cristo principis Henrici, Dei gracia regis Anglie 

Et ego magister Hassko dico tibi, Huss, quod modicum legisti; si autem legisti, non intellexisti,; si autem intellexisti, ex malicia tenere noluisti. Audi Apostolum Ia Corinthiorum 2o prope finem capituli: Spiritualis homo omnia iudicat

Venerabilis domine, magister et fautor favendissime! Magnam et ingentem cordis affeccionem, quam habetis ad concilium generale proximo in civitate Constanciensi celebratum veniendi, ex scriptis domino nostro regi et aliis pluribus de sua nobilium familia

Amice dilectissime, nulla vobis sit cura de audiencia, quia iam plus solitode illa et de aliis factis vestris pertractatur, et speramus illa omnia largiente Domino fine sancto terminari.

Salutem et quidquid dulcius excogitari sufficit in visceribus Iesu Cristi. Dilectissimi in Domino, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed omnes, qui de vestris constanciis audierunt.…

Indignus Cristi servus Stephanus Carthusiensis magistro Iohanni Hus.  PaxCristi gratis concitato in me animo et bonorum multiplicetur imprecacio. De quibus fratribus meis scribitis  

Mistr Jan Hus, v naději slúha boží, věrným všem Čechóm, jenž Boha milují a budú milovati, žádost svú i modlitbu nestatečnú vzkazuje, aby v milosti boží přebývali, v ní dokonali a s Bohem na věky přěbývali. Věrní a v Bohu milí! Ještě mi jest to u mysl padlo, aby znamenali, kterak sbor pyšný, lakomý a všie ohavnosti plný potupil jest knihy mé české

Salus a Domino Iesu Cristo. Amice karissime! Ultra meum consilium, nescio…

Salus et gracia a Domino Iesu Cristo. Dilectissime frater in Cristo Iesu. Fundamentum clericorum quad rerum habicionem, et specialiter professorum, est habere omnia in comuni

Salus et gracia a Domino Iesu Cristo. Nobilis domine! A quam pluribus percepi veridice, quod multi, timore Domini Dei postposito, me coram vestra nobilitate hereticant…

Pán Buoh rač tvú žádost v dobrém naplniti skrze zaslúženie Pána našeho Jezu Krista. Milý přieteli! Žádáš, abych Tě zpravil 

Prospěch ve všem dobrém a svaté skonání račť dáti milosrdný Spasitel, aby, jsauc vedle vůle jeho živa, s tím i na věky po smrti přebývala. Paní urozená, slyším, že své vdovství řádně vedeš, ale v tom nemáš opatrnosti… 

Salus a Domino Iesu Cristo, preter quem aliud fundamentum nemo potest ponere, quia ipse est Alpha et O, principium et finis nostre redempcionis et beatitudinis, ipse est petra, de se dicens

Salus et gracia a Domino Iesu Cristo. Honorabilis domine, ymmo et pater reverende, Valde gavisus sum de vestre paternitatis litera magisque in comparacionibus accepi fortitudinem

Venerabilis domine rector, magister et pater graciose! Valde consolatus sum ex vestra litera, in qua inter citera scribitis: Iustum non contristabit…

Salus a Cristo Iesu, vero capite Romane ecclesie, quod vere dat vivere, sentire et moveri spiritualiter membris suis, cum ipse est

Venerabilis domine rector, pater et magister reverende. Scimus populi non credo, quod non posit sopiri, quia prophecia Cristi oportet impleri…

Dilectis in Cristo fratribus, magistris Nicolao, Martino et Gallo, collaborantibus in verbo Cristi, et aliis in sancta Bethleem fratribus. Pax vobis, quam qui querit, cum carne, mundo et dyabolo pacem non habebit.

Bóh s vámi, a rač vám dáti odplatu věčnú, že ste mi mnoho dobrého činili. Ještě pro mě, ač snad mrtvého na těle, panu Janovi, věrnému a statečnému rytieři a mému dobrému dobrodějci, nedajte škodnu býti, prosímť pro Pána Boha, milý pane Petře mincmejstře a paní Anno!

Mistr Jan Hus, v naději slúha Boží, všem věrným Čechóm, jenž Pána Boha milují a budú milovati, žádost svú vzkazuje, aby Pán Buoh dal jim v své milosti přěbývati i skonati a v radosti nebeské na věky přěbývati Amen. Věrní a v Bohu milí páni, panie, bohatí i chudí. Prosím Vás a napomínám, aby Pána Boha poslúchali, jeho slovo velebili a rádi slyšeli a plnili.

Mistr Jan Hus, v naději slúha boží, všem věrným, jenž Boha a jeho zákon milují a budú milovati, žádost svú, aby v pravdě přěbývali, v milosti boží prospievali a do smrti statečně stáli. Najmilejší! Napomínám vás, aby sě nelekali, ani sě ustrašiti dali proto, že sú mé knihy k upálení odsúdili.

Buoh s vámi. Měv veliké domněnie z mnohých příčin, psal sem, jako bych měl zajtra skonati. Již opět, znamenav prodlenie smrti, píši vám milostiví a věrní přietelé v Bohu, ještě, abych svú vděčnost ukázal, dokud najdéle mohu, maje vždy utěšenie, že mohu k vám mluviti po lístku.

Dilectissime frater, domine Galle, verbi Dei predicator! Noli resistere sacramento calicis Domini, quod Cristus per se et per suum Apostolum instituit, quia nulla Scriptura est in oppositum, sed solum consuetudo, que, estimo, ex negligencia inolevit.

Salus et gracia a Domino Iesu Cristo. Dilectissimi. Audivi tribulacionem vestram; ergo gaudium existimate…

Salus et gracia a Domino Iesu Cristo. Nobilis domine. Cum magna cordis percepi tristicia, quod aliqui famant homines

Graciose domine, acquiratis mihi bibliam, et dirigatis per istum bonum virum. Et si Petrus scriptor vester habet incaustum, ut mihi det, et pennas aliquot, et unum parvum calamare.

Amice in Cristo karissime! Disponatis adhuc. Quod omnes domini accedant regem et concilium, quod sicut dixit rex et concilium: „In futura audiencia scribetur tibi breviter, et tu respondebis ad illud“,

Iam custodes mei omnes recedunt, nec habebo, quod manducem, et nescio, quid mihi continget in carcere. Rogo, ut accedatis cum aliis dominis regem

Quoad recolleccionem, nescio me aliquo modo recolligere, aut aliter habere, quia nescio, ad quid dabitur audiencia.

Amice karissime! Sciatis, quod Palecz swadendo dixit, quod confusionem abiuracionis non deberem curare, sed bonum, quod proveniret, advertere.

Si non est directa litera mea ad Bohemiam, servetis eam et non dirigatis, quia posset in malum venire etc. Item, si rex quereret, quis debeat esse meus iudex

Sum bene consolatus de visitacione dominorum Bohemorum, sed dolui, quod non volui vos videre.

Graciose domine, valde gaudeo de sanitate, de presencia et de fideli et graciosa constancia vestra in labore, quem pro misero habetis, quam vobis pre aliis Deus concessit

Nobilis et graciose domine, valde sum consolatus. Rogo eciam propter Deum, ut non habeatis tedium, quod tam diu et tantum pro me laboratis

Inc. I: Graciosissime benefactor, in Cristo Iesu amatissime! Adhuc ex quo per Dei graciam possum scribere vestre gracie, gaudeo non modice. Unde ex hesterna percepi litera, primo, quomodo meretricis magne, id est malignantis congregacionis, de qua in Apokalypsi, denudatur iniquitas et denundabitur  (Inc. II: Valde gaudeo, quod dominus Wenceslaus wlt ducere uxorem et mundi vanitatem aufugere. Et revera tempus est

Graciosissimi benefactores mei et veritatis protectores! Hortor vos per viscera Iesu Cristi, ut iam postpositis vanitatibus huius seculi, eterno regi Cristo Domino militetis.

Urozenému panu Jindřichovi z Dubé, věrnému a milému pánu mému. Pacem suam Iesus Cristus det vobis. Již tě, pane milý, Pánu Bohu porúčiem, jehož sie boj jako najmocnějšieho pána, jehož miluj jako najlepšieho otce, k němuž vždy myslí, skutky i žádostí najviece tiehni, pro něhož hřiechu sě pilně varuj, pro něho, což dobrého móžeš, čiň, pro něho protivností světských sě pilně varuj…

Pán Buoh buď s tebú, milý pane! Lístek tvój přišel ke mně v střědu přěd hodem svatého Víta, jejž sem radostně viděl, ač sem čakal na smrt odsúzenie, sedě v žaláři v okovách.

Domino Henrico Skopek literam pargameni dirigatis… Pane Jindřišě, věrný v Bohu přieteli! Pomni cos dobrého sě ote mne naučil…